De pisce Hua
Orientales
ingenii mites et impigri sunt. Quorum tamen terra tam procul a reliquis hominibus
abest ut lingua institutaque aegre intellegi possint. Auspicia et
superstitiones magni faciunt [attenzione a questo costrutto].
In una regione incolae se parabant ad siccitatem sustinendam
quam praedixerat aspectus in stagnis et fluminibus piscis Huae; hoc est animal
volatile, cuius pars piscis, pars anguis est.
De draconibus orientalibus
Multa genera draconum Orientem incolunt; in fluminibus , montibus,
aere habitant, quorum nonnulli sunt magnitudinis immanis, complura milia
passuum longi. Ergo perniciosissimi sunt.
Orientales credunt eos vim magicam possidere et conspici
celarive, quotiens velint, posse, alii pinnati non sunt: possunt tamen volare. Alii nullos aures habent, sed cornibus
audire possunt. Draconum dentes, ossa, saliva creduntur virtutes medicinales
habere.
Dracones ipsi sub imperium regum immortalium cadunt qui
secum sine verbis procul colloquuntur.
Nessun commento:
Posta un commento